«Не дай же, Господи, в полон земли нашей языком,
не знающим Бога»
Послание папы Иннокентия IV князю Александру Ярославичу 23.01.1248
Латинский текст
Nobili viro Alexandra Duel Susdaliensi Innocentius Episcopus servus servorum Dei. Pater futuri seculi, princeps pacis, seminator casti consilii, Redemptor noster Dominus Jesus Christos menti clare memorie Jeroslai {Jaroslai} progenitoris tui rorem sui benedictionis infudit, ac eidem inextimabilem sue notitie gratiam admirabili largitate concedens viam sibi preparavit in heremo {eremo}, per quam ipse fuit ad ovile reductus dominicum, velut ovis, que longo tempore oberraverat {aberraverat} per desertum, quia sicut dilecto filio fratre Johanne de piano Carpino de Ordine Fratrum Minorum Protonatario {Poenitentiario} nostro ad gentem Tartaricam destinato referente dedicimus; idem pater tuus novum hominem affectans induere, de conscientia Jemeris militis consiliarii sui obedientie Romane ecclesie matris sue in ejusdem {cujusdem} fratris manibus devote, ac humiliter se devovit, qoud quidem confestim claruisset hominibus, nisi tarn subito, tamquam feliciter {iam in felicer} mortis eventus eum de medio subduxisset. Unde cum ipse presentis seculi cursum tarn felici termino consumarit, pie credendum est, et omni ambiguitate semota tenendum quod justorum aggregatus consortio in eterna beatitudine requiescat, ubi legitimus extitisti, ad instar illius lux fulget, quam non capit locus, redolet odor quern non spargit flatus, et caritatis viget amplexus quem satietas non divellit. Cupientes itaque te una cum ipso tante beatitudinis participem fieri, qui in paterna hereditate suus….